monumenta.ch > Plinius > sectio 133

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 133
{LXXXII} Chamelaea similitudinem foliorum oleae habet - sunt autem amara, odorata -, in petrosis, palmum altitudine non excedente. alvum purgat, detrahit pituitam, bilem foliis in II absinthii partibus decoctis, suco eo cum melle poto. foliis inpositis et ulcera purgantur. aiunt, si quis ante solis ortum eam capiat dicatque ad albugines oculorum se capere, adalligata discuti id vitium, quoquo modo vero collectam iumentorum pecorumque oculis salutarem esse.